monumenta.ch > Augustinus > 13
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 1, XII <<<     >>> XIV

Caput XIII SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Nec ideo tamen contemnenda et abicienda sunt corpora defunctorum maximeque iustorum atque fidelium, quibus tamquam organis et vasis ad omnia bona opera sancte usus est Spiritus. Si enim paterna vestis et anulus, ac si quid huius modi, tanto carius est posteris, quanto erga parentes maior adfectus: nullo modo ipsa spernenda sunt corpora, quae utique multo familiarius atque coniunctius quam quaelibet indumenta gestamus.
2 Haec enim non ad ornamentum vel adiutorium, quod adhibetur extrinsecus, sed ad ipsam naturam hominis pertinent. Unde et antiquorum iustorum funera officiosa pietate curata sunt et exequiae celebratae et sepultura provisa, ipsique cum viverent de sepeliendis vel etiam transferendis suis corporibus filiis mandaverunt, et Tobis sepeliendo mortuos Deum promeruisse teste angelo commendatur.
3 Ipse quoque Dominus die tertio resurrecturus religiosae mulieris bonum opus praedicat praedicandumque commendat, quod unguentum pretiosum super membra eius effuderit atque hoc ad eum sepeliendum fecerit. Et laudabiliter commemorantur in evangelio qui corpus eius de cruce acceptum diligenter atque honorifice tegendum sepeliendumque curarunt.
4 Verum istae auctoritates non hoc admonent, quod insit ullus cadaveribus sensus, sed ad Dei providentiam, cui placent etiam talia pietatis officia, corpora quoque mortuorum pertinere significant propter fidem resurrectionis astruendam. Ubi et illud salubriter discitur, quanta possit esse remuneratio pro elemosynis, quas viventibus et sentientibus exhibemus, si neque hoc apud Deum perit, quod exanimis hominum membris officii diligentiaeque persolvitur.
5 Sunt quidem et alia, quae sancti patriarchae de corporibus suis vel condendis vel transferendis prophetico spiritu dicta intellegi voluerunt; non autem hic locus est, ut ea pertractemus, cum sufficiant ista, quae diximus. Sed si ea, quae sustentandis viventibus sunt necessaria, sicut victus et amictus, quamvis cum gravi adflictione desint, non frangunt in bonis perferendi tolerandique virtutem nec eradicant ex animo pietatem, sed exercitatam faciunt fecundiorem: quanto magis, cum desunt ea, quae curandis funeribus condendisque corporibus defunctorum adhiberi solent, non efficiunt miseros in occultis piorum sedibus iam quietos! Ac per hoc quando ista cadaveribus Christianorum in illa magnae urbis vel etiam aliorum oppidorum vastatione defuerunt, nec vivorum culpa est, qui non potuerunt ista praebere, nec poena mortuorum, qui non possunt ista sentire.